monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 18
Est igitur sensus: Immundas quotidie victimas caedite, et contaminata offerte sacrificia, et sacrificate de fermento laudem, quod iuxta praecepta Moysi Deo penitus non offertur. Pro laude εὐχαριστίαν, id est, gratiarum actionem interpretatus est Aquila, quae Hebraice dicitur THODA. Et vocate, inquit, voluntarias oblationes, quas Hebraei appellant NADABOTH, id est, spontaneas. Ultroneum autem sacrificium ad laetitiam pertinet: quod Latine epulum possumus appellare.